- CAPARO seu CAPERO
- CAPARO seu CAPEROItalis Caperone, Gall. Chaperon, Occitanis Capayrou, vor est recentioribus usitata, Guiberto de Vita suae, l. 1. c. 22. et in Regulis Monasticis passim: pro tegmine capitis, cucullâ. A capronis, h. e. capillis muliebribus demissis in frontem, dicta. Viro docto ad Taciti Annal. l. 3. quod, inquit, in vultum se dimittat a capite: Aliis potius quasi brevior capa, quae maiori capae substernitur. Formam eius describit Car. du Fesne verbis Statut. MSS. Ordinis Milit. Coronae Spineae sub Carolo VI. Vide eum in Glossar. Villicos olim id caputii gestâsle, hodieque in usu esse Novitiis Capucinorum, Professis vero eorum non imponi, nisi cum ignominiae poenam merentur, leges apud Dominic. Macrum in Hierolex. Caperonem usque ad cingulum habet, Matthaens Parisius alicubi, apud Eund. Vide quoque infra in voce Cappa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.